GENITALES Notae

GENITALES Notae
GENITALES Notae
apud Amm. Marcell. l. 22. c. 14. Est einm Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressis, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextero insignis; Graecis sunt τὰ ἔμφυτα σημεῖα, quas ingenitas et ingenuas notas vocat Solin. c. 32. genitivas Suet. in Aug. c. 80. Corpore traditur maculoso, dispersis per pectus atque alvum genitivis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis Urae. Notam generis naturalem, Iustin. l. 15. c. 4. ubi de Seleuco: Originis eius argumentum etiam in posteris mansit: Siquidem filii nepotesque eius, anchoram in femore (quae nata cum Seleuco parvulo fuerat) veluti notam generis naturalem habuêre. Ingenitum signum, de eodem agens Auson. ubi de Antiochia: Clar. urb. 3. v. 10. et seqq.
—— Illa Seleucum
Nuncupat, Ingenuum, cuius fuit anchora signum,
(Qualis inusta solet) generis nota certa. per omnem
Nam subolis seriem nativa cucurrit imago.
De cuiusmodi Notis haud protrita observavit Mich. Piccardus Dec. 1. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • NOTAE Genitales — Amm. Marcellin. ubi de bove Aegyptiorum sacro, l. 22. Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressis, maximaque omnium corniculantis Lunae specie dextrô latere insignis: ubi alii legunt, maxime omnium: sunt τὰ ἔμφυτα σημεῖα,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”